Peri

Enviado por Programa Chuletas y clasificado en Lengua y literatura

Escrito el en español con un tamaño de 3,34 KB

Quondam puer fuit, Narcissus, qui sedecim annos habebat et pulcher iuvenis erat, Multi iuvenes et multae puellae illum cupiverunt, sed in tenera forma dura superbia fuit: nulli iuvenes, nullae puellae illum tetigerunt.

Nympha Echo, quae nec reticere loquenti nec prius ipsa loqui dedicit, Narcissum trepidos cervos in retia agitantem adscipit.

Echo corpus sed non vocem habebat, tantum ultima verba aliorum reddere poterat. Fecerat hoc Iuno, quam Echo longo sermone tenuit, nam cum Iove saepe nymphae iacebant; ita eae e Iunone fugere poterant. Iuno dolum sensit et irata dixit: "potestas tuae linguae, quae me delusit, parva erit vocisque brevissimus usus". Itaque nympha tantum ultima audita verba reportat.

Ergo, ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim. O quotiens voluit blandis dictis accedere et molles preces adhibere! Natura repugnat nec sinit, incipiat; sed illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.

Forte puer ab agmine fido comitum seductus dixerat: "Ecquis adest?" et "adest" responderat Echo. Hic stupet et magna voce clamat "veni!" vocata illa vocantem. Respicit et rursus nullo veniente, "quid" inquit "me fugis?" et totidem verba, quae dixit recepit. "Huc coeamus!" dixit, "coeamus!" rettulit Echo et verbis suis favet, bracchia sperato collo iniecit. Ille fugit fugiensque "manus complexibus aufer!".

Illa spreta silvis latuit; sed tamen amor haeret crestique dolore repulsae: vigiles curae corpus miserabile extenuant, et macies cutem adducit, tandem corpus abit, vox sola manet; omnes sonum audiunt, qui vivit in illa.

Sed aliquis despectus manus ad aethera tollens dixerat "sic amet ipse, sic non potiatur amato!". Rhamnusius iustis precibus adsensit.

Narcissus quondam venationis fessus, sitiens, ad fontem, cuius aqua nitidissima eta, procubuit faciemque vidit. Imaginis formam mirans, herere temptat sed imago fugit.

Nihil puerum abstrahere inde potest; lacrimae aquas turbaverunt. Dum dolet, ab summa ora vestem deduxit nudaque pectora marmoreis palmis percussit, pectora reseum roborem traxerunt. Sic amore attentuatus liquitur.

Nec vigor et vires, nec corpus remanet quod quondam amaverat Echo. Ille caput fessum in viridi herba submisit, mors lumina mirantia formam domini clausit.

Sorores naides planxerunt et sectos capillos fratri posuerunt, planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum florem pro corpore inveniunt albis foliis medium cingentibus.

Entradas relacionadas: