Textos salustio analizados

Enviado por Programa Chuletas y clasificado en Otras materias

Escrito el en español con un tamaño de 6,9 KB

18. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 5, 1-2 (ed. Reynolds): Retrato moral de
Catilina
Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo
pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata
fuere, ibique iuventutem suam exercuit.
19. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 5, 5 y 7-8: Salustio describe la desmesura de
Catilina y cómo la propia ruina de su situación familiar y la corrupción de la ciudad de
Roma le incitaban.
Animus nimis alta semper cupiebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox
inopia rei familiaris et conscientia scelerum. Incitabant praeterea corrupti civitatis
mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
20. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 14, 4-5: Seducción de cómplices
especialmente jóvenes de carácter maleable por parte del corrupto Catilina.
Si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris
facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adulescentium familiaritates
adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur.
21. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 28, 1: Salustio narra cómo Gayo Cornelio y
Lucio Vargunteyo acordaron dar muerte a Cicerón esa misma noche.
Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, Caius Cornelius eques Romanus et cum eo
Lucius Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus,
sicut salutatum, introire ad Ciceronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere.
22. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 31, 6-7: Tras pronunciar Marco Tulio Cicerón
su discurso, Catilina intenta congraciarse con los senadores.
Tum Marcus Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem
habuit luculentam atque utilem rei publicae. Sed, ubi ille adsedit, Catilina, ut erat
paratus ad dissimulanda omnia, postulare a patribus coepit, ne quid de se temere
crederent.
23. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 48, 8-9: Salustio relata cómo la acusación de
Tarquinio contra Craso se produjo según algunos y según el propio Craso a
instancias de Cicerón.
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus, more suo, suscepto malorum
patrocinio, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi
tantam illam contumeliam sibi a Cicerone inpositam.
24. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 51, 32-33: César recuerda ante el senado cómo
el victorioso Sila ordenó que se ejecutase a Damasipo y a otros conjurados contra el
Estado, con la aprobación de todos los ciudadanos, y que ése fue el inicio de una gran
desgracia.
Victor Sulla Damasippum et alios eius modi iugulari iussit. Quis non factum eius
laudabat? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant,
merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit.
25. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 53, 1: Tras pronunciar su discurso, Catón es
ensalzado por el senado, cuyos miembros se lanzan mutuos reproches.
Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius
laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant. Cato
clarus atque magnus habetur; senati decretum fit sicut ille censuerat.
26. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 53, 5-6: Salustio dice que, en una Roma
corrompida y sin el vigor de los antepasados, apenas ha habido nadie de valor en mucho
tiempo, con la excepción de Catón y de César.
Postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, res publica imperatorum atque
magistratuum vitia sustentabat ac multis tempestatibus haud quisquam Romae virtute
magnus fuit. Sed ingenti virtute fuerunt viri duo, Marcus Cato et Caius Caesar.
27. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 54, 2 y 4: Salustio describe el carácter de
César, destacando su generosidad con los demás y su vocación militar.
Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur. Caesar in animum induxerat
laborare, vigilare, sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum
imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
28. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 57, 5: Catilina, al verse acorralado, decide
probar suerte y luchar cuanto antes contra Antonio.
Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res
adversas, neque fugae neque praesidii ullam spem, optimum ratus fortunam belli
temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
29. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Catilina, postquam fusas copias
seque cum paucis reliquum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in
confertissimos hostes incurrit ibique pugnans confoditur.
30. SALUSTIO, De coniuratione Catilinae, 61, 4-5: Una vez terminado el combate, se
encuentra entre los cadáveres a Catilina, todavía moribundo y con su brutal rostro de
siempre. Ninguno de sus aliados le sobrevive o resulta apresado.
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans
ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia
neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est.


 


Entradas relacionadas:

Etiquetas:
alii tarquinium a Cicerone inmissum alii tarquinium textos selectividad salustio catilina vero longe... salustio español lucius catilina nobili genere natus traduccion coniuratione catilinae, 57,5 victor sulla damasippum salustio, de coniuratione catilinae, 31, 6-7: victor sulla damasippum et alios eius textos de salustio analizados textos salustio selectividad traduccion sed catilina, postquam videt victor sulla damasippum et alios eius modi iugulari iussit. quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius traduccion tum marcus tullius consul sive praesentiam eius timens traduccion traduccion de igitur perterritis ac dubitantibus chuletas texto latin analizado y traducido textos latin analizados traducidos "caesar beneficiis ac munificentia" conjuración de catilina traduccion maxime adulescentia familiaritates si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxime adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebant traduccion salustio de coniuratione catilinae salustio catilina vero longe suis inter hostium calavera repertus est traduccion texto traducido de salustio de coniuratione catilinae, 27 textos de ciceron traducidos y analizados alii tarquinium a cicerone si quis etiam a culpa vacuus traduccion postquam cato adsedit traduccion textos de cesar analizados y traducidos