Textos ciceron analizados
Enviado por Programa Chuletas y clasificado en Otras materias
Escrito el en español con un tamaño de 1,39 KB
15.Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus
nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum
omnium, nihil horum ora vultusque moverunt?
16. CICERÓN, In Catilinam I 2: Cicerón reprocha al senado por su inactividad ante las
agresiones de Catilina.
O tempora, o mores! Senatus haec intellegit; consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo
vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad
caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae
videmur, si istius furorem ac tela vitamus.
17. CICERÓN, In Catilinam I 2-3: Cicerón vuelve a censurar al senado por no eliminar a
Catilina, dado el peligro que entraña para el propio Estado.
Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem,
quam tu in nos omnes iam diu machinaris. Vir amplissumus, Publius Scipio, Tiberium
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam
orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?